Charter Document - 04050228

Charter Document - 04050228


Charter Number: 04050228
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius + episcopus servus servorum dei dilecto filio [] abbati sancti Galli Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Cum sicut te intimante accepimus clerici a te beneficiati ceterique homines tue iurisdictionis non leve onus sustineant tibi pro ecclesie generalis negotio pro viribus assistendo nos tuis supplicationibus inclinati quod venerabilis frater noster [] episcopus Constantiensis pretextu quarundam indulgentiarum quas sibi dicimur concessisse non possit eisdem clericis et hominibus nova onera et exactiones imponere ac ad solutionem illorum ipsos per suspensionis et excommunicationis in personas et in ecclesias aliaque loca eorum interdicti sententias coartare auctoritate tibi presentium indulgemus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerano contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni kl aprilis pontificatus nostri anno octavo