Charter Document - 04050227
Charter Number: | 04050227 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
[] abbati de Salem Cister[ciensis] ordinis Constantiensis diocesis Cum sicut accepimus inter venerabilem fratrem nostrum [] episcopum Constantiensem et dilectum filium [] abbatem sancti Galli de gravi guerra movenda occasione discordie inter ipsos exorte quam plurimum in ipsis partibus timeatur mandamus quatinus accedens personaliter ad utrumque ipsis ex parte nostra districte sub pena excommunicationis et suspensionis inhibeas ne aliquam guerram per se vel alios moveant nec ullam presumant aliqua occasione discordiam suscitare sed unanimiter laborent efficaciter prout fecerant hactenus in negotio ecclesie generalis Si vero ipsorum alteruter contra inhibitionem huiusmodi veniens guerram aliquam movere presumpserit ex tunc ipsum excommunicationis mucrone percellens eum suspensum ad presentiam nostram mittens pro meritis recepturum Quod autem inde feceris studeas nobis tuis litteris continentibus tenorem presentium intimare Dat Lugduni II kl april anno VIII