Charter Document - 04050223
Charter Number: | 04050223 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1251 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Innocentius + episcopus servus servorum dei dilectis in Christo filiabus [] priorisse et conventui monasterii de Maggenowe Cisterciensis ordinis Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis bone memorie [] Constantiensis episcopus reddituum monasterii vestri tenuitate pensata ecclesiam de Maggenowe in qua ius patronatus habetis cuius proventus octo marcharum argenti valentiam prout asseritis annis singulis non excedunt de consensu capituli sui vobis et per vos monasterio vestro prout spectabat ad eum cum ipsam vacare contigerit in usus proprios duxerit concedendam prout in litteris confectis exinde dicitur plenius contineri Nos obtentu dilecti filii [] abbatis sancti Galli vestris devotis supplicationibus inclinati quod ab eodem episcopo in hac parte provide factum est ratum et gratum habentes illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus proviso ut eidem ecclesie faciatis per idoneum vicarium deserviri reservata ipsi de proventibus eiusdem ecclesie pro sustentatione sua et consuetis oneribus congrua portione Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni non februar pontificatus nostri anno octavo