Charter Document - 04050218

Charter Document - 04050218


Charter Number: 04050218
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius + episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] abbati Cistercii eiusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis quod licet ordini vestro per privilegia sedis apostolice sit indultum ut nullus episcopus seu alia persona ad synodos vel forenses conventus nisi pro fide vos ire compellat aut in vos vel monasteria vestra seu etiam personas dicti ordinis excommunicationis suspensionis aut interdicti sententias promulgare presumat quod si promulgate fuerint tamquam contra sedis apostolice indulta prolate decernuntur per eadem privilegia irrite ac inanes nichilo minus tamen plerique prelati et iudices ordinarii ac alii ecclesiarum rectores eadem privilegia quibus muniti estis evacu[are superstitiosis] adinventionibus molientes asserunt vos pro quavis offensa ratione delicti existere fori sui sicque vocantes vos ad placita capitula et penitentiale forum sicut alios clericos seculares vos super hoc multiplici vexatione fatigant quamquam excessus vestri tam per generale quam etiam cotidiana capitula que fiunt in monasteriis vestri ordinis congrua penitentia puniantur Quare nobis humiliter supplicastis ut [pre]sumptionem talium cohibere paterna sollicitudine curaremus Nos igitur attendentes quod etsi ex suscepti cura regiminis de universis sancte matris ecclesie filiis curam et sollicitudinem gerere teneamur de illis tamen specialius cogitare nos convenit qui postpositis vanitatibus seculi iugem impendunt domino famulatum ac volentes quieti vestre super premissis paterna inposterum sollicitudine providere ut nullus vos seu monasteriorum vestrorum personas ad synodos vel forenses conventus nisi pro fide dumtaxat vel huiusmodi placita seu capitula vel forum penitenciale absque mandato sedis apostolice speciali evocare etiam delicti ratione presumat maxime cum vos filii abbates punire excessus quoslibet secundum statuta vestri ordinis parati sitis auctoritate presentium districtius inhibemus decernentes eadem auctoritate sententias siquas hac occasione per presumptionem cuiuspiam promulgari contigerit irritas et inanes salvo in omnibus apostolice sedis mandato Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis ac constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem h[oc] attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni III kl februar pontificatus nostri anno octavo