Charter Document - 04050216

Charter Document - 04050216


Charter Number: 04050216
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius + episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] abbati Cistercii eiusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramitte non discordant effectu prosequente complere Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis precibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ut in parrochiis illis in quibus veteres vobis decime sunt concesse novalium quoque de quibus aliquis hactenus non percepit pro portione qua et veteres vos contingunt percipere valeatis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni III kl februarii pontificatus nostri anno octavo