Charter Document - 04050215

Charter Document - 04050215


Charter Number: 04050215
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nobili viro Artimanno nato nobilis viri L comitis de Froburc Exhibita nobis ex parte tua petitio continebat quod cum nobilis vir H iunior comes de Kaburch tertia te linea consanguinitatis attingens Annam filiam nobilis viri [] comitis de Rapreswiler olim sibi matrimonialiter copulasset nulla carnali copula subsecuta postmodum pro eo quod idem comes de Kiburch prius cum martertera ipsius A sponsalia per verba de futuro contraxerat fuit auctoritate sedis apostolice inter ipsos divortium celebratum Et nos postmodum intellecto quod tu eandem Annam cupiebas matrimoniali federe tibi iungi quia id impediebat publice honestatis iustitia ex eo quod dicto comiti de Kiburch consanguineo tuo fuerat desponsata venerabili fratri nostro [] episcopo Albanensi tunc in partibus illis apostolice sedis legato litteras nostras direximus inter certera continentes ut si videret ecclesie negotio expedire contrahendi cum eadem Anna liberam tibi auctoritate nostra si absque scandalo posset fieri de assensu carissimi in Christo filii nostri W regis Romanorum illustris concederet facultatem Cum dilectus filius [] electus Spirensis super hiis auctoritate ipsius legati prout ab eo receperat in mandatis in negotio ipso procedens ac per fidedignos intelligens quod ex copula tua eiusdemque A nullum oriretur scandalum et magna posset exinde utilitas ecclesie provenire de consilio nichilominus et assensu dicti regis licentiam tibi concesserit ut cum prefata Anna libere contraheres impedimento huiusmodi non obstante petivisti suppliciter id per sedem apostolicam roborari Tuis itaque ac dilecti filii nobilis viri L comitis de Froburch patris tui cuius devotionem Romana ecclesia in pluribus est experta supplicationibus inclinati quod per dictos episcopum et electum super hoc factum est ratum habentes et gratum illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] nostre confirmationis [] Anno octavo Dat Lugduni V kl febr