Charter Document - 04050202
Charter Number: | 04050202 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius + episcopus servus servorum dei dilectis filiis [] abbati et conventui monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Loca sanctorum omnium pia et prompta devotione sunt a Christi fidelibus veneranda ut dum dei honoramus amicos ipsi nos amabiles deo reddant et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum quod merita nostra non obtinent eorum mereamur intercessionibus obtinere Cum igitur sicut petitio vestra nobis exhibita continebat ad ecclesiam vestram ob devotionem beatorum confessorum Galli et Otmari quorum corpora requiescunt ibidem de longinquis partibus non modica Christi fidelium confluat multitudo nos cupientes ut dicta ecclesia congruis honoribus frequentetur et advenientes ad eam dono celestis gratie gaudeant se refectos omnibus vere penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in festivitatibus eorundem confessorum et octo diebus ante ac totidem post festivitates easdem venerabiliter visitarint de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer relaxamus Dat Lugduni X kl ianuarii pontificatus nostri anno septimo