Charter Document - 04050199

Charter Document - 04050199


Charter Number: 04050199
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1249
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Craft comes de Tokinburch omnibus hanc paginam inspecturis salutem in vero salutari Cum facta mortalium caduca sint et transitoria discreta prudentum virorum industria rerum gestarum noticiam ne processu temporis evanescat litterarum indiciis censuit eternari Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod ego Craft comes de Tokinburch et Bertoldus et Rvodolfus et Fridericus fratres mei carnales contulimus advocatiam in Breitunowe in Turtal que iure hereditario ex parte fratris nostri Diethelmi bone memorie ad nos pervenit pro remedio ipsius Diethelmi beato Johanni et resignavimus eandem advocatiam Breitunovve cum omni iurisdictione in manus reis verendi in Christo Volrici abbatis sancti Johannis in Turtal ut ipse Vol abbas vel quilibet eius successor et universi confratres eandem advocatiam perpetualiter teneant et nec abbas nec confratres nec homines residentes in ipsa advocatia Breitunovve nobis nec posteris nostris numquam decetero aliqua stipendia vel servicia vel exactiones tribuant exceptis sex libris piperis quas [] abbas quicumque pro tempore fuerit nobis annuatim ad memoriale de ipsa advocatia persolvat Item ego Craft comes de Tokinburch donavi dilecto in Christo Vol abbati sancti Johannis et omnibus suis successoribus omnia iura iudicanda et determinanda tam super homines quam super feoda spectancia ad monasterium sancti Johannis exceptis capitalibus sentenciis effusione sanguinis et super fures quod ego vel meus specialis minister iudicare debemus et abbas de collatione feodorum nec de bonis in suis iudiciis acquisitis nobis nec ministris nostris nec posteris nostris numquam decetero nichil inde tribuat sed sibi et confratribus suis in honore beati Johannis retineat Acta sunt hec in castro Yberch anno ab incarnationis domini MCCXLIX indictionis VII XIIII kl februarii Ut autem hec rata et firma permaneant in perpetuum ego Craft comes de Tokinburch et Bertoldus frater meus sigillis nostris fecimus hanc paginam roborari Testes qui interfuerunt huic donationi sunt hii Rvodolfus Wilperg Dietricus de Mvnichwiller Cvonradus de Horwon Bertoldus de Lobio Hermannus de Bvrvelt Cvonradus dictus Fanteli Rvodolfus de Bazinheide Ebirhardus de Langinhart milites Vol de Lamprehtiswiller Jacobus et Cvonradus fratres de Nenzelingin et alii quam plures Ego Rvodolfus perpetuus vicarius in Wattewiller hanc paginam scripsi et sigillavi in castro Yberch