Charter Document - 04050197
Charter Number: | 04050197 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otto decanus de Hilchberch universis presentem paginam inspecturis rei geste noticiam Quoniam Heinricus de Adeloswile dictus Svri quendam agrum situm in pede montis sororum sancte Marie a dicta ecclesia iure hereditario in annuo censu II denarios persolventem iam dudum possessum proposuit pro altera agro tantundem valente commutare ut nostrum ad id preberemus assensum dictus H a nobis humiliter requisivit Nos igitur ad ea que iuri et racione consona sunt cupientes faciles inveniri attendentes eciam quod de conswetudine in hiis talis permutacio fieri solet dictum agrum permisimus sororibus de monte sancte Marie libere conferri recipiendo agrum situm iuxta pomarium sororum predictarum in concambium agri prenominati quem idem H eodem iure et onere a nostra debet ecclesia possidere In huius igitur rei testimonium et firmitatis evidenciam presens instrumentum conscribi fecimus venerabilis in Christo [] abbatis de Capella et nostri sigillorum munimine fideliter consignitum Nomina vero testium qui intererant sunt ista B dictus Bluni monachus frater B de Capella H dotarius de Hilchberch Eber sacrista eiusdem loci Walt de Adeloswile dictus Wala et frater suus C dictus Mulnere de eadem villa Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCXLVIII indic VI in monte sancte Marie presentibus multis