Charter Document - 04050191
Charter Number: | 04050191 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Bertoldus dei gratia sancti Galli abbas tenore presentium declaramus universis quod nos decimas in Chilchdorf ad nostrum monasterium pertinentes viro nobili Heinrico de Wartinberc avunculo nostro suisque filiis locavimus seu concessimus sub annuo censu qui consuevit nobis de ipsis decimis ab antiquo persolvi statuentes eisdem terminum et diem solutionis qui more debito et antiquo in predicti census persolutione nobis et ecclesie nostre consueverat observari Ad huius igitur evidentiam concessionis prefato avunculo nostro cum filiis suis presens scriptum sigillo nostro consignatum duximus concedendum Dat apud sanctum Gallum anno domini MCCXLVIII VIII idus augusti indict VI