Charter Document - 04050182
Charter Number: | 04050182 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
[] abbati sancti Galli Constantiensis diocesis Licet ad refrenandas ambitiones quorundam ne quis plures ecclesias vel ecclesiasticas dignitates habeat sacri concilii constitutio interdicat consideratione tamen dilecti filii nobilis viri Vlrici comitis de Wirtemberc ecclesie Romane devoti nobis supplicantis pro dilecto filio Eborardo de Rotimberc clerico et familiari suo super pluribus beneficiis vel personatibus seu dignitatibus ecclesiasticis etiam si curam animarum habeant computatis hiis que obtinet obtinendis et dono scientie ac nobilitate generis super quibus eidem clerico testimonium laudabile perhibetur inducti discretioni tue de qua fiduciam obtinemus presentium auctoritate concedimus ut super premissis cum eo dispenses usque ad quantitatem de qua pensatis circumstantiis et eiusdem nobilitate ac meritis secundum deum videris expedire Proviso quod beneficia [] usque negligatur Dat Lugduni II non mar anno V