Charter Document - 04050177

Charter Document - 04050177


Charter Number: 04050177
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1248
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

H de Klngemberc canonico Curiensi Ut te dono gratie prosequamur dilectorum filiorum nobilium virorum H senioris et H iunioris comitum de Kiburch quorum es cosiliarius devota precamina nos inducunt Cum igitur sicut exponere curavisti cum nobili viro [] comite de Raprechtiswiler genero predicti comitis iunioris ad quem sepe ab eisdem comitibus pro negotiis ecclesie destinaris ac nonnullis aliis fautoribus Fr quondam imperatoris communicare oporteat te frequenter nos tue saluti volentes consulere in hac parte dictorum comitum precibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus ut communicando predictis occasione huiusmodi dummodo opem studiosam des et operam quod ad mandatum ecclesie revertantur nequaquam excommunicationis vinculum maioris incurras Nulli ergo [] nostre concessionis [] Dat Lugduni V id febr anno V