Charter Document - 04050172
Charter Number: | 04050172 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio [] abbati sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Devotionis tue precibus inclinati volentes indempnitati monasterii tui paterna sollicitudine precavere auctoritate tibi presentium indulgemus ut ad provisionem alicuius in feudo pensione aut beneficio ecclesiastico compelli non possis per litteras a sede apostolica vel legatis eius impetratas seu etiam impetrandas absque ipsius sedis speciali mandato faciente plenam et expressam de indulgentia huiusmodi mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et P[a]uli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni II non iulii pontificatus nostri anno quinto