Charter Document - 04050167

Charter Document - 04050167


Charter Number: 04050167
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1247
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Eisdem preposito et capitulo Et si ad provisionem cunctorum qui gratiam nostre provisionis exposcunt intendere teneamur circa illos tamen curam nos decet impendere specialem qui et propriis meritis et devotorum ecclesie suffragiis adiuvantur Sane dilecto filio R clerico notario et nuntio dilecti filii [] abbatis sancti Galli tum ipsius clerici probitatis meritis super quibus ei laudabile testimonium perhibetur tum consideratione dicti abbatis nobis pro eo per suas litteras supplicantis gratiam facere intendentes universitatem vestram rogamus et monemus attente ac mandamus quatinus ipsum ob reverentiam apostolice sedis et nostram recipiatis in canonicum et in fratrem eique prebendam siqua in ecclesia vestra vacat adpresens vel quamcito se facultas obtulerit liberaliter conferatis Non obstante quod idem clericus alias beneficiatus existit sive statuto de certo canonicorum numero iuramento seu alia firmitate vallato vel si vobis direximus scripta nostra pro aliis quibus auctoritate presentium nolumus preiudicium generari aut qualibet alia indulgentia per quam possit huius modi gratia impediri seu etiam retardari Alioquin dilecto filio Bertoldo canonico Constantiensi damus nostris litteris in mandatis ut vos ad id monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellat Dat Lugduni X kl maii anno quarto