Charter Document - 04050163
Charter Number: | 04050163 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
[] abbati sancti Galli ordinis sancti Benedicti Constantiensis diocesis Apostolice sedis benignitas consueta sic merita personarum [] usque ut eos qui litterarum scientia et morum ac generis nobilitate precellunt favoris [] usque honorare quia non incongrue tunc uni quod sufficeret pluribus [] usque invenitur Hinc est quod nos probitatem et nobilitatem dilecti filii Littoldi subdiaconi rectoris ecclesie in Kilichberch Constantiensis diocesis non indigne pensantes ac volentes ex hoc sibi gratiam facere specialem ipsius supplicationibus inclinati presentium tibi auctoritate concedimus ut cum eo quod preter beneficia que nunc obtinet quibus cura est ut asserit animarum annexa alia usque ad summam quam expedire videris etiam si curam similem habeant licite recipere si ei canonice offerantur ac cum eisdem obtentis libere retinere possit constitutione generalis concilii non obstante valeas dispensare proviso quod beneficia ipsa debitis [] usque negligatur Dat Lugduni XVI kl febr anno quarto