Charter Document - 04050159

Charter Document - 04050159


Charter Number: 04050159
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1246
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius + episcopus servus servorum dei dilectis in Christo filiabus [] priorisse et conventui monasterii in Magginouwe Cistertiensis ordinis Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum [et vota qu]e a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Eapropter dilecte in domino fi[lie] vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et monasterium in quo divino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Speci[ali]ter autem terras domos possessiones et alia bona vestra sicut ea omnia iuste ac pacifice [possidetis v]obis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti [patrocinio commu]nimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmati[onis infringere] vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lugduni kl aprilis pontificatus nostri anno tertio