Charter Document - 04050158
Charter Number: | 04050158 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Bertoldvs dei gratia sancti Galli abbas omnibus hanc paginam inspecturis geste rei noticiam Predecessor noster vir illustris ac recolende memorie Cvonradvs abbas venerabili Ebirhardo abbati de Salem ac fratribus suis sub annuo ac perpetuo censu dimidie libre cere cum consensu capituli nostri concessit decimam que nostre ecclesie attinebat videlicet in omni predio quod vir nobilis Cvonradvs quondam advocatus de Swarzinberg monasterio tradidit de Salem scilicet Rvnstal et in quibusdam aliis locis finitimis Nos quoque predictam concessionem ratam et inconvulsam permanere volentes hanc paginam fecimus conscribi ac sigillo nostro communiri Dat apud sanctum Gallum anno gratie MCCXLV VI kal novb