Charter Document - 04050155

Charter Document - 04050155


Charter Number: 04050155
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1245
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Ego Har dei gratia Constantiensis episcopus notum facio omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod reverendus in Christo Volr abbas monasterii sancti Johannis in Turtal citatus coram nobis a dilectis in Christo filiis Volr decano in Helfoldeswile suique confratribus propria persona comparuit qui inpugnabant eum pro quadam ecclesia que dicitur Capella et est sita in Turtal cuius ius patronatus spectat ad predictum abbatem dicentes monachum ibi non debere ministrare ecclesiastica sacramenta Quocontra abbas rationabiliter respondit dicens non omnibus monachis esse interdictum ministrare in ecclesiis parrochialibus sed quibusdam qui dicuntur gyrovagi et appostate monachis vero in cenobiis sub obedientia abbatis conversantibus in ecclesiis iuste et canonice acquisitis rite esse concessum Insuper ostendit Privilegium a venerabili in Christo pie memorie Conr antecessoris nostri suo predecessiri Conr beate memorie traditum cum quo obtinuit curam animarum in predicta ecclesia sibi suisque successoribus esse commissam Nos vero habito consilio prudentum virorum et iurisperitorum ex gratia dei omnipotentis auctoritate qua fungimur eandem ecclesiam que dicitur Capella predicto abbati Volr suisque successoribus cum omni iure confirmamus perpetuo tenendam dantes sibi potestatem instituendi inibi sacerdotem ydoneum quemcumque voluerit sive monachum sive clericum secularem prout sibi et monasterio suo viderit expedire Ut autem hec sibi et suis successoribus firma et rata permaneant presentem paginam cum testibus subscriptis sibi damus in testimonium sigilli nostri munimine roboratam Si quis vero sepe dictum abbatem vel suos sequaces post hinc pro sepe dicta ecclesia molestare voluerit cum Jvda in futuro damnetur Acta sunt hec in Constancia anno domini MCCXLV indict II anno decemnovenalis cycly XI epactis XX concur[rentibus] VI A litera dominicali idus iunii tercia feria post octavam pentecostes Testes autem qui hec viderunt et audierunt et se subscribi fecerunt sunt hii P prepositus maioris ecclesie E prepositus sancti Stefeni W Tihtler Her de Scafhvsa Al de Episcopali Cella Volr scriba dictus Spol H de Bisenberc Volr decanus de Helfolswille Swiger de Ganderswille Rvo de Bvssenanc Rvo de Watwille dictus Anno et alii quam plures