Charter Document - 04050153

Charter Document - 04050153


Charter Number: 04050153
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit quod super decimis in Rvnstal et in Riethaim et in omni predio quod vir nobilis Cvonradus advocatus de Swarzinberc olim tradidit monasterio de Salem lis diutina vertebatur inter monasterium de Salem ex parte una et inter quatuor fratres villicos de Kilchdorf scilicet Burchardum Rvodolfum Cvonradum Erlewinum ex altera venerabili Ebihardo abbate et conventu de Salem asserentibus decimas in Rvnstal quas ipsi propriis sumptibus atque laboribus colebant suas esse ex privilegiorum suorum indulgentia reliquas vero decimas memorati predii sibi deberi astruebant ex concessione venerabilium abbatum et capituli sancti Galli quorum et instrumenta super eadem concessione et super annuo censu confecta abbas de Salem ostendebat venerabili Cvonrado abbate sancti Galli dum viveret et post eum Walthero abbate super prefata concessione monasterio de Salem warandiam prestantibus Memorati vero villici asserebant sepe dictas decimas ab ecclesia sancti Galli se et patrem ipsorum tytulo feudali ac iure hereditario iam pridem recepisse cum tamen fratres de Salem decimas illas multis iam annis in quieta possessione percepissent Denique bonis viris partes suas interponentibus lis est in hunc modum terminata venerabilis Hebirhadus abbas de Salem post multos labores rerumque iacturam Septem marcis argenti predictorum villicorum violentiam redemit eodem igitur argento recepto omni iuri suo quod vel habebant vel habuisse in sepefatis decimis memorati villici videbantur habere cum omni prole sua penitus renuntiabant Facta est autem hec composicio atque renuntiacio in Vilingn anno gratie MCCXLIIII mediantibus Cvonrado subcellerario de Salem Baldeberto monacho Cvonrado converso Rvodolfo converso et mercatore presentibus Cvonrado seniore de Wartinberc et Hainrico filio eius Hainrico de Offinburc Cvonrado Bertholdo et Bertholdo Stahellinis Burchardo Jochelino Bertholdo Lachelario Hainrico de Tanhein Hainrico fratre sculteti Ottone et filio eius Cuonrado de Walthusen Ego Cuonradus scultetus de Vilingin predictis omnibus interfui et ad preces utriusque partis sigillum meum ac sigillum civitatis nostre huic pagine appendi