Charter Document - 04050152
Charter Number: | 04050152 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reverendis in Christo dominis quondam fratribus in monasterio sancti Galli domino militantibus frater Waltherus ordinis fratrum Predicatorum in Constantia quondam abbas eiusdem monasterii et minister quicquid valet oratio peccatoris Audiens et legens verbum prophetie homo cum in honore esset non intellexit et cetera frequenter adverti quod ad me qui licet indignus eram tanti magisterii dignitate sublimatum ista domini comminatio pertineret Unde volens mundum fugere cum concupiscentus suis me de conversatione pessima ad ordinem Predicatorum transtuli domino inspirante Et quia prelationis mee dignitatem qua apud vos immo in vos fungebar heu multis temporibus negligenter domino nostro episcopo per literas resignavi et in perpetuum resignabo vobis sicut amicus fidelis consulo quatenus vobis patrem ubicumque volueritis eligatis Verum quia consuetudinis vestre honestatem cognoscens quod videlicet a patribus qui vos relinquere volunt absolutionem sicut filii bone obedientie postulatis ab obedientia mihi debita vos absolvo Quia vero sigillo proprio non utor decetero sigillo prioris mei ad vos usus sum Dat Constantie VIIII kl decembris festo Katherine summo mane anno domini MCCXLIIII