Charter Document - 04050151
Charter Number: | 04050151 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1243 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
W abbas sancti Galli omnibus hanc paginam visuris geste rei noticiam Cum res gesta litteris mandatur universe calumpnie materia prevenitur ne litis occasio successori prestetur Noscant igitur quos nosse fuerit oportunum quod dominus Hartmannus comes de Chiburg possessionem qua in monte qui vulgaliter dicitur Schuvilberg a nobis erat infeudatus terminis et signis distinctam contiguam et equipollentem ibidem allodio suo quod ipse pauperibus domus sancte Marie in Ruthi pleno iure contulit libere in manus nostras resignavit suplicans ut et nos eandem gratiam ex eo quod resignavit eisdem pauperibus ob instantiam precum suarum exhiberemus Habito vero super hoc prudentum virorum consilio de voluntate et consensu capituli nostri preces eius apud nos invaluerunt Quocirca ut prefati pauperes Christi domino deo cuius se obsequio strennue manciparunt liberius valeant deservire eandem antedictam possessionem sub hac forma ut ipsi predicti domus sancte Marie famuli singulis annis hostias ecclesie nostre ad principale sancti Galli altare reddant sufficienter consecrandas contulimus imperpetuum possidendam Et ut in posterum plenaria gaudeant quiete presens instrumentum super predicte donationis contractu est confectum et sigillis H Constantiensis episcopi et nostro ac comitis supradicti roboratum Preterea concambium inter nos et prefatos pauperes conferentes nobis allodium quod habebant in Vzwile nos ipsis homines H et uxorem et filios ac filias eius dictum de Wlvelingen presentium auctoritate confirmamus Testes autem qui hiis interfuerunt sunt hii M decanus beati Galli C prepositus Peregrinus decanus operis L de Glateburg plebanus B de Waltchilche plebanus E de Tutunb[er]g H de Ioneswile plebanus L nobilis miles de Baebingen R dapifer miles H de Rameswag miles C miles de Mose et alii quam plures Ego vero H antedictus comes donationem allodii et resignationem feudi in Schvvilberg proprio in hiis literis sigillo testificor