Charter Document - 04050148
| Charter Number: | 04050148 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1244 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Hugo divina permissione Fabariensis abbas totusque eiusdem monasterii conventus Curiensis diocesis universis presens scriptum inspecturis rei geste noticiam Vita brevis hominum memoria labilis malicia temporis persuadent ea que geruntur in tempore scripture testimonio ad noticiam seu memoriam transmitti posterorum Sciant igitur tam presentes quam posteri quod nos deliberato consilio et communicato consensu curtem in Enstringen a nobili viro Rvodolfo comite de Raprectswile qui ipsam in pheodum ab ecclesia nostra dinoscitur possedisse nobis libere resignatam concessimus Volrico preposito de Vare suisque successoribus ibidem nomine eiusdem ecclesie cum omni iure et integritate cum omnibus suis pertinentiis cultis et incultis sicut dictus comes eandem curtem multis retroactis temporibus tenuerat perpetuo possidendam sub annuo censu videlicet una libra cere ponderis Turicensis in assumptione beate Marie virginis in ecclesiam Fabariensem singulis annis persolvende renunciantes omni iuri tam canonico quam civili et omni actioni seu favori et exceptioni restitutioni etiam in integrum que nobis super predicta curte repetenda contra ecclesiam de Vare et prepositum memoratum aliquo ingenio possent competere vel adinveniri maxime cum etiam antedictus comes in recompensationem predicti pheodi curtem suam sitam in Tuconia prope stratam nobis curaverit resignare et eam ab ecclesia nostra nomine pheodi receperit possidendam Ut autem premissa nullis ingeniis et nullis hominum cavillationibus in posterum valeant violari seu in predicte ecclesie in Vare preiudicium retractari nos presentem paginam sigillis venerabilis Volchar dei gratia Curiensis episcopi Anshelmi abbatis Heremitarum et nostro necnon prefati R comitis de Raprechtswile sepe dicto Ovl preposito et ecclesie sue tradimus communitam Nos autem videlicet conventus Fabariensis sigillo venerabilis domini et patris nostri H abbatis cum proprium non habeamus in hac parte sumus contenti Acta sunt hec in capitulo nostro anno dominice incarnationis mill[esimo] CCXLIIII pridie non novembr indictionis tercie et subscripti erant presentes omnibus quorum intererat expresse consentientibus videlicet nos de capitulo Hermannus decanus Bvrch cellerarius Chovno Cvnr de Zwivelten Rvod de Bernanch Wernher dictus Blonschilt Cvnr de Vilingen H Scolaris de Wallis Walth de Wallis preterea Eppo de Rvchenberc Rvod de Mvntfort Cvnr de Wolfurt plebani magister Rvod loci Heremitarum Wernherus de Oberenchilken Rvod de Vstro magister Volr scriba de Fabaria Ruod plebanus in Riegol milites Ruod de Galgennon Cvnr de Tvebelndorf Werherus et Henr fratres de Ebenot marscalcus de Muntfort Antonius Jacobus de Raprechtswile Henr dictus Bruchi Cvnr Lovdegast Henr Chvndebremo Pilgerin minister Otto de Heremitis Et hec sunt completa et legitime perfecta apud locum qui dicitur Hvrdin In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
