Charter Document - 04050147

Charter Document - 04050147


Charter Number: 04050147
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1244
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Venerabili domino et consanguineo suo W dei gratia abbati sancti Galli A prepositus et magister C scolasticus Argent[inenses] cum sinceritate debita devotum semper ac promptum ad omnia famulatum Monet nos sinceritas et affectio naturalis ut personam vestram diligere debeamus pariter et honorem gratum ibi ubi possumus semper obsequium impensuri Hinc est igitur quod cum magister R vester clericus et procurator ad nos accessisset gesturus negocia vestra coram iudicibus a sede apostolica contra vos ex parte domine abbatisse et conventus de Oberrieth impetratis nos ad bonum pacis inter vos et dominas antedictas partes nostras interponere cupientes terminum ipsum cum universo negotio usque ad octavam beati Martini de consensu predicti magistri [] procuratoris vestri et beneplacito partis adverse duximus omnimodis suspendentes ut videlicet nichil interim [a par]te alterutra innovetur salvo tunc utrique parti omni iure quod et nunc competere videretur Nos vero sin [] nostrum medio tempore ad presentiam vestram dante domino disponemus accedere ut si aliquo modo [] imus pacem inter vos et dominas sepe dictas vobis honorificem re formemus alioquin tunc alterutra pars negocium suum ut potuerit prosequatur nulla citatione deinceps aliquatenus expectanda