Charter Document - 04050146

Charter Document - 04050146


Charter Number: 04050146
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Sciant universi presentem paginam inspecturi quod ego Antonius civis in burgo Raprehswilere predia mea sita in villa Hegenowe cum omni iure et integritate sicut ea multis retroactis temporibus iuste tenui et quiete possedi monasterio Heremit[arum] libere contradidi et donavi et eadem bona a domino abbate Heremit[arum] Anshelmo iure et nomine feodi recepi possidenda Et ut contra dictam donationem et concessionem nulla apud posteros valeat litigandi causa vel occasio suboriri optinui apud R comitem de Raprehswilere hanc paginam suo sigillo roborari cum et ipse comes prefatam meam donationem approbaverit et suum consensum adhibuerit et assensum Act apud claustrum Heremit[arum] anno incarnationis dominice millesimo CCXLIIII indict II in presentia testium qui subscripti sunt B de Bounsteten decanus Heremit[arum] Vol de Hasela Petrvs de Wizenburk Wern plebanus de Oberkilchun H de Nvoln et Pe de Buchs plebani H de Werdeke [] de Einewilere milites B de Chaltebrunnen Otto minister et alii quam plures