Charter Document - 04050145
Charter Number: | 04050145 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Waltherus dei gratia sancti Galli abbas universis presentem paginam inspecturis salutem in eo qui est iustorum omnium vera salus Quotiens opus agitur pietatis dignum est scripturis id memorialibus roborari ut et quod factum est stabile perseveret et alii provocentur exemplo simili ad virtutem Noverint igitur universi presentem paginam inspecturi quod cum curia nostra in Esschans dudum cum onere suo et eius redditibus fuisset pignori obligata ut non solum monasterio nostro esset inutilis sed etiam perpetuo timeretur amitti dilectus in Christo frater noster Burchardus prepositus indempnitati fratrum et ecclesie sue affectu pio cupiens providere predictam curiam de manu Dietrici militis de Hasela redemit et eam monasterio nostro restituit penitus absolutam Verum quia curia memorata priusquam predicto modo pignori traderetur beneficium fuerat claustrale solvens annuatim duo servitia fratribus in communi placuit nobis totique nostro conventui eamdem curiam ipsius prepositi relinquere ordinationi ita ut quiquid idem de ipsa et de redditibus eius duceret statuendum perpetuo servaretur Porro prefatus prepositus non privato commodo sed communi potius fratrum prospiciens consolationi taliter de prefata duxit curia simul et eius redditibus statuendum ut ipsa cappelle sancti Johannis que similiter beneficium est claustrale perpetuo sit annexa frater vero cui hec cappella in beneficium fuerit assignata antiqua duo servitia superius memorata fratribus sicut olim ministrabit ratione videlicet curie huius cappelle ipsi de novo adiecte Deinde prefatus prepositus considerationis sue oculum ad triplex bonum dirigens quorum primum est ut quedam festa quorum apud nos condigna celebratio non extabat honore debito peragantur secundum est ut fiat fratrum commemoratio in communi sicut infra plenius distinguetur tercium vero ut communi proveniat consolationi quod prius cessit unius commodo singularis ita statuit ut preter antiqua duo servitia que supra memoravimus predicte cappelle gubernator de pensione curie supradicte unum stopum in festo sancti Johannis ante Portam Latinam secundum in octava sancti Johannis Baptiste tercium vero in octava apostolorum Petri et Pauli quartum autem in octava assumptionis beate virginis que celebritates hactenus apud nos cum tribus tantum lectionibus agebantur fratribus amministret fratres autem celebritates ipsas festive decetero peragent et in albis Item in octava sancti Martini singulis annis fieri debet ad altare sancti Benedicti fratrum commemoratio in communi cum missa pro defunctis et eo die similiter de residuo pensionis de prefata curia venientis unum sciatum fratribus tribuetur Item et aliud sciatum quod de quodam curtili retro domum suam sito idem prepositus in commemoratione Eberhardi Pistoris ac Maihtildis uxoris sue fratribus ministravit transtulit commoditatis gratia et id similiter curie imposuit supradicte sicque predictarum consideratione causarum quas re vera utiles esse prospexerat et honestas prepositus sepe dictus de quatuor stopis et duobus sciatis onus prefate curie ab antiquo impositum aggravavit Nos igitur ordinationem huiusmodi ex multa ipsius prepositi Providentia institutam cum eadem que ipsum ratio movit debeat nos movere sicut est ydonea pia utilis et honesta de communi fratrum nostrorum consilio et assensu ratam habemus et modis omnibus confirmamus adicientes in ipsius prepositi favorem et ut alios ad virtutis opera provocemus ut de reliquo pensionis curie sepefate in Esschans in anniversario ipsius prepositi quandocumque id occurrerit decem sacerdotibus quos infra nominabimus decem solidi tribuantur videlicet sancti Petri beate virginis sancti sepulcri sancti Oswaldi sancti Johannis et sancti Magni sacerdotibus item sancti Othmari sancti Laurentii sancti Leonardi et sancte Fidis ebdomadariis qui pro tempore in predictis ecclesiis seu cappellis fuerint servientes ut qui laborem sustinent accipiant et emolumentum Preterea ut maior aliorum crescat devotio statuimus ut predicti sacerdotes seu ebdomadarii singulos solidos accipientes eadem die pro anima ipsius prepositi missas singulas in locis suis cum pulsatione campanarum debeant celebrare quibus celebratis mox ad chorum monasterii veniant singuli singulos denarios oblaturi et usque ad finem misse ibidem communiter permansuri Sacerdotes vero qui de fratribus fuerint cum per se denarios offerre non debeant personis aliis eos tribuant offerendos Ut ergo appareat hec sollemniter acta et communiter approbata sigilla videlicet tam nostrum quam capituli nostri presentibus litteris sunt appensa Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXLIIII indictione secunda