Charter Document - 04050140
Charter Number: | 04050140 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
D et K germani comites de Toginb[urc] universis hanc paginam inspecturis rei geste noticiam Cum res gesta literis mandatur universe calumpnie materia prevenitur ne litis occasio successori prestetur Noscant igitur quos nosse fuerit oportunum quod nos ecclesie sancte Marie in Rvti et fratribus ibi deo servientibus non solum taxatione LXIII marcarum quas nobis iam dicti fratres largiti sunt verum etiam pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum possessionem quam habuimus im monte qui vulgaliter Anganderiwalt dicitur in qua B et filii sui residenciam habuisse dinoscuntur terminis et signis distinctam libere cum consensu fratrum nostrorum pleno iure in perpetuum possidendam contulimus Preterea ius advocatie in villa que dicitur Varrich sitam apud supradictum cenobium quantum ad nos spectabat XL marcarum reconpensatione quas nobis sepe dicti fratres largiti sunt cum predicta condicione ut memoria nostra ac parentum nostrorum ibi iugiter habeatur libere et pleno iure contulimus Ut vero prefati pauperes Christi domino deo cuius se obsequio strennue manciparunt liberius valeant deservire et in posterum plenaria gaudeant quiete presens instrumentum super predicte donationis contractu est confectum et sigillis nostris roboratum Ego vero Krafto quia proprio adhuc non utor sigillo provisoris videlicet Bvr Iherosolimitani in Bvobinchon et anuli mei impressione contentus sum Acta sunt hec anno domini MCCXLIIII in Glotvn in tercia feria penth eiusdem anni Testes autem qui aderant sunt hii Volricus Abegge Dietericus de Mvnchew[ile] et frater eius et Berhtoldus de Lobio Hermannus de Bvruelden et Henricus Spechlin Volricus Lambili et Chonradus Lubeherze Petrus de Wile Chonradus de Horwe Berh de Glotvn Jacobus de Bvol Jacob de Nanzelingen et alii quam plures Revolutis vero duobus annis ego Chrafto usus proprio sigillo ad maiorem cautelam ob salutem anime mee ne pauperes Christi supra memorati circumveniri vel ulla fraude molestari possint proprium curavi imprimere sigillum