Charter Document - 04050136

Charter Document - 04050136


Charter Number: 04050136
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Walthervs dei gratia sancti Galli abbas universis presentem paginam inspecturis salutem in eo qui est auctor totius salutis Ut facta mortalium decedentibus ipsis permanere valeant incorrupta solent et literis et testibus memorie commendari Noverit igitur cuncta posteritas quod cum vir illustris comes Hartmannus de Kibvrc dimidium mansum situm in villa que vocatur Tegirnovvve apud Grvoningin a nobis teneret in feodo idem sicut ei placuit feodum ipsum per literas suas et nuntium specialem libere in nostris manibus resignavit et quod Vvetzilo de Heidilberg noster fidelis cum alteram partem eiusdem mansus similiter a nobis teneret in feodo ipse etiam idem feodum propria manu nobis voluntarie resignare decrevit Ceterum nos eundem mansum cum consensu nostri capituli ecclesie in Rivti Premonstratensis ordinis ad honorem dei et sancte genitricis sue gloriose virginis Marie que in loco ipso patrona existit in emphythesym concessimus sub annuo censu unius libre cere monasterio nostro in festo beati Galli annis singulis persolvende Ut ergo concessio predicta omni tempore maneat inconvulsa nos eam literis presentibus sigillo nostro sigilloque nostri capituli roboratis ecclesie memorate ipsam duximus confirmandam Dat apud sanctum Gallum anno dominice incarnationis MCCXLIII indict II in kl decembr Testes qui interfuerunt resignationi per literas et nuntium memorati Hartmanni comitis facte sunt hii Bvrchardus prepositus sancti Galli Cvonradus de Vomlichon sacerdos et monachus noster Liutoldus plebanus in Vvatvvilla Bvrchardus plebanus in Vvaltchilch Heinr villicus in Berge Rvodolfus miles de Berge Rvodolfus Shvllo et alii quam plures Testes vero qui interfuerunt resignationi Vvetzilonis sunt hii Item Burchardus plebanus in Vvaltchilch Livtoldus nobilis de Babingin Vvaltherus de Bichilnse Vvaltherus de Altstetin Rvodolfus de Svnnvnberg Rvodolfus de Galgannvn Cvonradus de Mose et alii quam plures