Charter Document - 04050135
| Charter Number: | 04050135 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1243 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reverendo in Christo domino suo W dei gratia abbati sancti Galli H comes de Chiburg debitum atque paratum per omnia famulatum Quoniam ut relatum est nobis preces nostras quas literis nostris pro pauperibus Christi conventus domus sancte Marie in Ruthi porrectas ob salutem nostram exaudistis inmensas referimus vobis gratias absolute per C militem nostrum dictum de Ziminchon et per has literas nostras in manus vestre sanctitatis tantilla que in Tegernovwe actinus per gratiam vestram habuimus resignando unde iterum vestram exoramus in domino clementiam quatinus intuitu gloriose virginis Marie et obtentu precum nostrarum sub censu competenti dum aliter fieri nequeat sub munimine literarum vestrarum id quod absolute resignavimus antedicte ecclesie sancte Marie conferatis
