Charter Document - 04050133

Charter Document - 04050133


Charter Number: 04050133
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

H dei gratia Constantiensis episcopus dilecto in Christo decano in Crotzingen salutem in domino Sententiam diffinitivam quam nos olim contra monasterium in Oberriet pro monasterio sancti Galli super quibusdam possessionibus in Norsingin sitis auctoritate ordinaria duximus promulgandam hactenus executioni mandare distulimus donec videlicet appellationis merita quam pars dicti monasterii de Oberriet interposuit ab eadem per iudices super hoc obtinens plenius fuisset discussa Verum quia iudices ipsi interposito suo cognitionis officio appellationem ipsam frivolam iudicantes nostram sententiam confirmarunt in expensis legitimis adverse parti monasterium in Oberriet nichilominus condempnando sicut hec omnia per ipsorum iudicum litteras et acta iudicii evidenter apparent nos volentes rem iudicatam debitum sortiri effectum discretioni tue damus presentibus in mandatis quatenus dictarum possessionum colonos ex parte nostra diligenter commoneas ut deinceps abbatisse et conventui de Oberriet de possessionibus ipsis aliquatenus non respondeat sed eas potius colere ac inhabitare desistant nisi forte ex concessione monasterii sancti Galli hoc potuerint obtinere alioquin cites ipsos peremptorie in chorum Constantiensem in proximam sextam feriam ante festum beati Andree apostoli huius anni querimonie vener[abilis] in Christo [] abbatis sancti Galli finaliter responsuros Dat Constantie VI idus octobris indictionis secunde