Charter Document - 04050127
Charter Number: | 04050127 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
S prepositus de Curwalde et Vol dictus de Iuualt canonicus Curiensis iudices a sede Magunt[ina] delegati domine abbatisse et conventui de Oberriet amare deum pre omnibus Licet equitati congruat et rigori controversias iurgantium celeri sententia terminari nos tam religionis reverentiam honorantes processum nostrum amplius iusto retardavimus crebris aput caritatem vestram tam monitionibus quam cohertitionibus insistentes ut causam vestram que nobis commissa exstitit defendere curaretis Vos autem inter multos terminos ad hoc minime poteratis induci disciplinam prorsus ecclesiasticam condempnentes Nos igitur attendentes in iure cautum esse quod lite coram primo iudice legitime contestata si tandem a sententia fuerit appellatum iudex super hoc delegatus [a]ltera parte se per contumatiam absentante cum ei de meritis cause liquebit commissum sibi negotium iuditiali possit calculo diffi[ni]re postquam nobis constitit de appellatione a vobis interposita et certo termino appellationi prosequende per iudicem assignato cum non fueritis [appella]tionem ipsam constituto termino prosecute congnito prius de meritis cause sententiam ordinarii super possessionibus in Norsingin sitis de quibus [inter v]os et monasterium sancti Galli fuerit agitata questio promulgatam non obstante absentia vestra ratam iudicamus permanere perpetuum vobis [iuxta] formam nobis traditam in eodem negotio silentium imponentes et condempnantes vos in expensis legitimis quas a die interposite ap[pellatio]nis fecit occasione huiusmodi pars adversa et factura est etiam usque dum sententie pareatur Dat in ecclesia sancti Martini Curien[si] anno domini MCCXLIII mense aprili quarta feria proxima post festum Marci ewangeliste indictione prima Testes horum sunt Hainricus decanus maioris ecclesie Curiensis Volcmarus et Fridericus sacerdotes sancti Lucii Curien[sis] Volricus et Ruodolfus sacerdotes de Curwalde Curiensis diocesis Hermannus subdiaconus sancti Lucii Curien[sis] Fridericus subdiaconus maioris ecclesie Curiensis et alii quam plures Ego vero Volricus dictus de Juualt canonicus Curiensis sigillum proprium non habens sigillo decani mei usus sum ad presens