Charter Document - 04050119
Charter Number: | 04050119 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1243 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Venerabilibus dominis [] preposito de Curwalden et [] electo in prepositum Curiensem dicto de Juualt A abbatissa et conventus de Oberriet Cistertiensis ordinis orationes in domino quam devotas Ad instantiam venerabilium abbatis et conventus de sancto Gallo quorum pro ipsis apud vos dominatio et nobilitas sicut creditur interpellat nos excommunicationis de facto quia de iure non potuistis eo quod iurisditio in causa que vertitur inter nos ex una parte et predictos de sancto Gallo ex altera super quibusdam bonis iuris emphiteotici sitis Norsingin apud ven[erabilem] abbatem de Altorf et scolasticum Argent[inensem] a sede Magunt[ina] iudices delegatos post varias altercationes partium resedisset sententie subiecistis forte sumentes occasionem ex hoc quod ad diem nobis prefixam non venimus nec misimus responsalem Sed novit dominus quod nuncium vobis destinavimus cum certo mandato qui casibus fortuitis impeditus licet ad vestram presentiam serius venerit tamen venit Quare cum vobis constiterit evidenter per nos allegationem iuris nostri nullatenus remansisse non debuissetis contra nos famam nostram denigrando que alias non coinquinamur sententia huiusmodi tam impie processisse qui etiam ultra non solum duas sed etiam III vel IIII dietas contra tenorem privilegiorum Cisterciensi ordini indultorum que vestram non possunt latere prudentiam si est diligens indagatrix a nostro domicilio nos citastis unde dominationi vestre ne quidam religionis nostre emuli deum deorum qui in ministris suis se asseruit iterum crucifigi si nos ita viderint non excommunicatas sed potius infamatas valeant irridere supplicamus subnixius ut excommunicationis sententiam quam in nos de facto per iniuriam protulistis que nos ligat nullatenus cum iuri parere velimus ut hactenus relaxetis Quod si non feceritis de tanta iniuria de vobis loco et tempore querimoniam deponemus