Charter Document - 04050115
Charter Number: | 04050115 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
C scolasticus Argent[inensis] et C abbas de Altorf iudices a sede Magunt[ina] delegati viris discretis S preposito de Curwalde Curiensis diocesis et V dicto de Juvalt preposito Curiensi salutem Miramur de vestra discretione quod de causa que inter ven[erabilem] dominum abbatem et conventum sancti Galli vertitur ex parte una et abbatissam et conventum de Oberriet ex altera nobis commissa contra inhibitionem nostram intromittere presumpsistis prima fronte contra ipsas excommunicationis sententiam fulminantes Unde licet inobedientiam vestram punire potuissemus tamen ad presens honestati vestre parcentes vobis sub pena suspensionis mandamus quatenus saltim adhuc sententiam quam de facto contra predictam abbatissam et conventum in Oberriet tulistis revocetis alioquin nos plebano in Rivti damus in mandatis ut ipsas auctoritate nostra denunciet nullas esse nichilominus vos ad nostram presentiam Argentinam proxima VI feria ante letare peremptorie citantes super inobedientia responsuros Dat anno domini MCCXLIII XIIII kl martii Redde literas