Charter Document - 04050109

Charter Document - 04050109


Charter Number: 04050109
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

W dei gratia abbati sancti Galli et conventui monasterii eiusdem C scolasticus Argent[inensis] et [] abbas de Altorf salutem in eo qui est vera salus omnium Tenore presentium vobis innotescat quod comparentibus coram nobis R procuratore vestro ex una parte et procuratore abbatisse et conventus in Oberiet ex altera et in causa nobis commissa diucius litigantibus tandem procurator vester quasdam literas iudicum sedis Magunt[ine] produxit in medium per quas apparebat superficietenus iuridicio nostra revocata quibus tamen diligenter inspectis et diligentius examinatis de prudentum consilio pronunciavimus eas non valere utpote que tacita veritate fuerant inpetrate tali videlicet que si fuisset expressa litere concesse non fuissent Consequenter quoniam coram nobis fuit ostensum quod sententia inter vos et monasterium predictum per venerabilem patrem Constantiensem episcopum promulgata contra ius scriptum lata fuerat eandem sententiam esse nullam ipso iure pronunciavimus iusticia exigente Unde cum talem sententiam nec appellatio etiam si fuisset interposita ratificare potuisset litere si super appellatione tali fuissent impetrate non valuissent Et ideo universos qui nostram in hac parte iuridicionem inpedire niterentur excommunicavimus Prefiximus insuper terminum partibus proxima feria VI post purificationem beate Marie virginis proximo venturam ad procedendum in principali negotio prout de iure fuerit procedendum