Charter Document - 04050101

Charter Document - 04050101


Charter Number: 04050101
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1242
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Waltherus dei gratia sancti Galli abbas omnibus hanc paginam inspecturis sive audituris geste rei noticiam Cum decima in Runstal et in toto predio quod vir nobilis quondam advocatus de Swarzinberc monasterio de Salem olim tradiderat nostre attineret ecclesie predecessor noster recolende memorie Cvonradus abbas eandem decimam cum consensu capituli nostri venerabili Eberhardo abbati de Salem suoque conventui sub annuo atque perpetuo censu concessit sicut patet ex instrumento super eadem concessione conscripto nos quoque eandem concessionem approbavimus ratamque tenebimus Nulli ergo hominum seu nostrorum seu aliorum quasi auctoritate nostra velut titulo feudali sepe dictam decimam usurpare licebit soli enim monasterio de Salem super eisdem decimis warentationem protestantes exhibemus Dat apud sanctum Gallum anno gratie MCCXLII XIII klas septembris