Charter Document - 04050100

Charter Document - 04050100


Charter Number: 04050100
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1242
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

H dei gratia Constantiensis episcopus omnibus hanc paginam inspecturis salutem in Christo Iesu Nosse debet universitas vestra quod nos super sententia contra monasterium in Oberriet a nobis promulgata pro monasterio sancti Galli super possessionibus in Norsingin sitis duplex fecimus fieri instrumentum ut videlicet utraque pars unius copiam retineret Sed procurator monasterii in Oberriet instrumentum suum nondum facta collatione cum altero necdum aliquatenus examinatum utrum scilicet ita esset scriptum sicut fuerat pronuntiatum dolose surripuit et post surreptionem statim revocatus spreto mandato nostro se protenus absentavit Unde licet pro tante temeritatis excessu statim animadvertisse debuissemus merito in eundem tamen religionis intuitu dissimulavimus ita quod tunc ad vindictam debitam non processimus providentes nichilominus ne forte patientia nostra in alterius vergat preiudicium ideoque presentem paginam conscribi fecimus in qua protestamur quod instrumentum ipsum surrepticium est et ei standum non est et qui eo utitur ex tunc ut falsarius erit non inmerito puniendus Dat Constantie XIIII kl iulii anno domini MCCXL secundo