Charter Document - 04050096

Charter Document - 04050096


Charter Number: 04050096
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rvodolfus dei gratia comes de Rapreswile universis presens scriptum inspecturis salutem et rei geste noticiam Quoniam singulis fragilis est memoria nec rerum turbe sufficit adhibita sunt remedia scripturarum ne lites iudicio vel concordia terminate in recidive contentionis scrupulum relabantur Noverint igitur universi tam presentes quam posteri quod cum Chvonradus nobilis de Roeselichon contulisset monasterio Montis Angelorum predium quod habebat in villa Vinstirse ob reverentiam gloriose virginis matris crucifixi et in remissionem peccatorum suorum cum omni proprietate possidendum et cum iam dictum monasterium predium prenotatum longo tempore possedisset libere tandem propter commodum et utilitatem monasterii prelibati Heinrici abbatis et tocius conventus qui tunc erat accedente consensu cum abbate Widone de Capella et conventu eiusdem loci pro predio in Vinstirse pretaxato aliud predium quod erat monasterii in Capella apud Gundoltswile nomine concambii fuit libere collatum monasterio Montis Angelorum sepe dicto Facta autem mutatione huiusmodi firma et rata sicut adhuc est coloni eiusdem predii in Vinstirse videlicet Chvonradus et soror eiusdem cum filiis suis Volricus Holzach et fratres sui una cum heredibus ipsorum qui de nostra familia esse dinoscuntur in dicto predio Vinstirse ius hereditarium habere putantes dicebant se contra iusticiam esse gravatos quare sepe dicto monasterio dampna gravia et molestationes multimodas intulerunt Cum autem abbas et conventus dicti monasterii se sentirent indebite gravatos super huiusmodi gravamine coram nobis deposuerunt querimoniam Nos igitur nolentes talem vexationem et inpeticionem sustinere de voluntate abbatis et conventus sepefati necnon et hominum predictorum litem eandem taliter statuimus decidendam quod abbas et conventus Montis Angelorum C et sorori sue et filiis eiusdem daret pro inpeticione tali XIII libras et X solidos Volrico vero Holzach et fratribus eiusdem XXX solidos ita tamen quod si iidem decetero vel sui heredes dictum monasterium vexaverint ipsi nobis ad summam XX librarum singulariter persolvendam sint obligati et nos pro dampnis si qua fuerint illata a dictis hominibus vel eorum heredibus teneamur monasterio Montis Angelorum respondere et satisfacere In cuius rei testimonium presentem paginam fecimus sigilli nostri munimine roborari Acta sunt hec apud urbem Rapretswilere anno domini MCCXL multis presentibus quorum nomina subnotantur Rvodolfus comes de Rapretswile Heinricus plebanus Heinricus prepositus de Monte Angelorum Hermannus minister Johannes ab dem Berge Chvonradus Volricus Holzach et fratres sui de Vinstirse et alii quam plures