Charter Document - 04050091

Charter Document - 04050091


Charter Number: 04050091
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Reverendis in Christo dominis C dei gratia de sancto Gallo abbati et universis eiusdem ecclesie fratribus frater E de Salem dictus abbas et eiusdem loci grex pusillus orationum munus et vere karitatis consortium Nuntios recepimus qui ex parte vestri plenarium nostre confraternitatis postularent participium sicut et dominis nostris de Augia iam pridem inpendimus Et licet omnibus Christianis si quid parvitas nostra coram deo potest optemus inpertiri in spetiali tamen hoc obsequio non multos possumus admittere propter multam missarum numerositatem que a generali nostro capitulo annuatim nobis inponuntur Preter alias orationes et multa psalteria accedunt ad hec cottidiana obsequia que morientibus fratribus nostris necesse habemus inpendere Verumtamen quia longam cum ecclesia vestra contraximus familiaritatis gratiam et in agendis nostris caritativos vos semper invenimus ecce vobis annuimus quod tamen sine difficultate solvere non possumus hoc est quod pro singulis vobis faciemus idem quod pro dominis Augensibus et pro hiis quibus pre omnibus spetialius tenemur id est dominis Salzpurgensibus facere consuevimus Vicem autem quam dominus vobis inspiraverit nobis rependetis