Charter Document - 04050090

Charter Document - 04050090


Charter Number: 04050090
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1226
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini C dei gratia abbas sancti Galli universis presentem literam inspecturis salutem in domino Ut res gesta in longa posteritatis vivat memoria scripture testimonio est oblivionis calumpnie subtrahenda Innotescat igitur omnibus tam presentibus quam futuris quod nos cum abbate sancti Johannis tale sumus hominum cambium exsecuti ut abbati sancti Johannis quendam Rvodolfum et quandam Vetichvn et sororem eius Petirschun et Miam sine ulteriori inpulsatione libere assignaremus Ipse vero vice versa quendam Cristanum et fratrem eius Cvonradum et quendam Heinricum et Bervvigum fratrem eius nostre proprietati libere vendicavit Quod ut ratum et firmum ex nostra parte remaneat presentem cedulam scripsimus sigilli nostri munimine roboratam