Charter Document - 04050088

Charter Document - 04050088


Charter Number: 04050088
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Cunradus permissione divina abbas sancti Galli notum esse cupimus universis presentem paginam inspecturis quod cum bona quedam que sita sunt penes Wachin quibus [] dictus de Aichaim a nobis et monasterio nostro fuerat infeodatus eodem nobile de Aichaim ad manum nostram eadem bona resignante ad nos et monasterium nostrum forent libere devoluta ipsa bona memorata ad cenobium Marchtello sub nomine census unius videlicet libre cere que in curiam abbatis sancti Galli in festo sancti Galli debetur singulis annis perpetuo assignari duximus concedendam Ne vero aliquis hominum prepositum sive conventum eiusdem ecclesie in predictis bonis presumat deinceps gravare molestare aut aliquatenus impedire presens scriptum conscribi fecimus nostri sigilli munimine roborantes Dat apud Biberach anno gratie MCCXXXIXXII indit XV kalend maii