Charter Document - 04050087
Charter Number: | 04050087 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos C permissione divina abbas sancti Galli notum esse cupimus universis presentem paginam inspecturis quod dominus H senior de Tengin et filii sui H et C cum unanimi consensu possessionem in Oberriet quo ipsi iuxta ritum predecessorum suorum iure feodali ab antecessoribus nostris et a nobis infeodati fuerant nobis et ecclesie nostre traditione manuali resignarunt Nos itaque habito consilio confratrum nostrorum M decani B prepositi et L quondam decani et aliorum confratrum nostrorum de unanimi consensu eorundem et tocius capituli nostri divine propitiationis intuitu necnon etiam precum domini R prepositi Argentinensis viri venerabilis interventu sanctimonialibus de Gvnterstal dictam possessionem in Oberriet sub nomine census concessimus perpetuo possidendam ita tamen ut ibidem domum conventualem construentes illic residendo domino deo militent imperpetuum annuali censu ob memoriam facti eiusdem tali observato ut singulis annis in festo sancti Galli ad ecclesiam nostram tantum duos cereos de tribus libris conpactos cere deferri disponant Statuimus etiam si aliquo casu prelibatas dominas hoc evitare contingerit ut videlicet ipso preposito Argentinensi vivente mansionem illic non faciant ipsa possessio ad sepe dictum prepositum Argentinensem libere revertatur Si vero ipso mortuo idem effectui mancipare neglexerint heredes sui sibi invicem iure succedant feodali Ne vero aliquis successorum nostrorum tam pium opus a nobis legitime celebratum aliquatenus attemptet infringere presens scriptum conscribi fecimus et munimine sigilli nostri duximus roborandum ut quia omnia facta mortalium temporalem motum sequendo sua natura tendunt ad interitum litterarum amminiculo fulciatur et ab oblivionis interitu defendatur Datum apud sanctum Gallum anno ab incarnatione domini MCCXXXVII X indictionis