Charter Document - 04050086
Charter Number: | 04050086 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis Cuonradus dei gratia sancti Galli abbas ac Universum eiusdem ecclesie capitulum geste rei noticiam Quia longa inter nostram ecclesiam et monasterium de Salem familiaritas est contracta et mutua viguerunt caritatis obsequia ita ut fratres illi ad nos et nostri ad illos venientes solite prebende ab invicem reciperent stipendium in spiritualibus quoque pro mortuis ipsorum eadem orationum suffragia solvimus que pro nostris solvere consuevimus et ipsi vice versa pro nostris quod pro suis agere consueverunt et ut hec caritatis beneficia inter nos ac predictos fratres in posterum perseverent hoc eis beneficium indulsimus ut quiquid in provinciola illa que Bare vulgo dicitur de prediis nostris que vel ministeriales nostri vel alii militares homines a nobis in feudo tenuerint sive etiam de propriis ministerialium nostrorum per emptionem vel per concanbium conquirere potuerint vel etiam si quid predicti homines de prefatis prediis pro remedio animarum suarum memorato monasterio conferre voluerint libere recipiant ita tamen quod de omnibus que aquisierint annuum censum id est duas libras cere in festo beati Galli ecclesie nostre persolvant salvo tamen censu qui de decima in Runstat ecclesie nostre solvitur ab eisdem Dat apud sanctum Gallum anno gratie MCCXXXVII kl augusti