Charter Document - 04050085
Charter Number: | 04050085 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis Hainricus dei gratia Constantiensis episcopus geste rei noticiam Que geruntur in tempore ne labantur cum tempore scripti solent testimonio perhennari Hec est enim nobilis scripture vivacitas quod rebus labilibus ac momentaneis quoddam specimen eternitatis inducit dum preterita hystorice futura prophetice narrans utrorumque noticiam in id ipsum presens suis apicibus connectit Et nos igitur scripture beneficio stilique freti testimonio volumus ut sciat presentium universitas et omnis futura in evum posteritas quod Berhtoldus miles ecclesie nostre ministerialis dictus de Annewilare cum uxore sua Jvdinta et filia sua Heilewiga predium suum in Buoche monasterio de Crvcelino in remedium anime sue ac parentum suorum libere et absolute contradidit nichil iuris sive advocatie in eodem predio sibi reservans Facta sunt hec aput Crucelinum in presentia nostri anno verbi incarnati MCCXXXVI Presentibus Bilgrino preposito Constantiensi Wernhero decano Volrico preposito de Cella episcopi domino Lutoldo de Rotinlain Johanne de Castello pincerna Alberto milite de Castello et aliis multis presentibus