Charter Document - 04050084

Charter Document - 04050084


Charter Number: 04050084
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis H de paciencia dei Constantiensis episcopus salutem in omnium salvatore Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu in celis recolligere valeamus firmam spem fiduciamque tenentes quod qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur proprie facultates hospitalis sancti Spiritus in sancto Gallo ad recreationem pauperum et peregrinorum illuc confluencium eo quod novella sit plantacio non sufficiant sicut patet universitatem vestram rogandam duximus attencius et monendam quatinus necessitatibus pauperum et structure oratorii in quo missarum cottidie sollemnia peraguntur fideliter intendentes de bonis vobis adeo collatis pia ipsis elemosinarum vestrarum remedia transmitatis ut per hec et alia que domino feceritis inspirante ad eterne felicitatis gaudia mereamini pervenire Ut igitur iamdicte domui vestras elemosinas largius conferatis omnibus qui de facultatibus sibi adeo prestitis quantulamcumque particulam dictis pauperibus destinabunt vel ad consumacionem operis prelibati laborabunt propriis in personis nos illis de misericordia dei omnipotentis et beate Marie virginis confisi viginti dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer in domino relaxamus Dat Constantie V id octobris indictionis decime