Charter Document - 04050078
Charter Number: | 04050078 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cvonradus dei gratia sancti Galli abbas universis presens scriptum inspecturis in perpetuum Solum bona nobis tunc fructificamus cum in actibus nostris zelum domini contemplamur Cum igitur domus sancti Johannis in Bvobincheim apud Diethelmum pie recordationis comitem quondam de Toggenburc ea meruerit gratia privilegiari ut quicumque ministerialis suus quicquam de predio suo vel rebus mobilibus sibi in remedium anime sue conferre voluisset illud utique potuisset ecclesia vero nostra dominium super dicti comitis ministeriales pro divino sit arbitrio assecuta nos predicte domui de gratia sibi aliunde collata nichil diminuere volentes sed eamdem pocius sibi karitatis intuitu confirmare cupientes prenotatam cunctis ministerialibus nostris quos eodem de comite nostra adepta est ecclesia damus et concedimus licentiam ut si voluerint dicte domui solo karitatis intuitu preter dolum ac pravitatem predia sua vel res mobiles conferre valeant et donare nobis ac successoribus nostris id per omnia ratum habituris Actum apud Wilam anno domini MCCXXXIIII quarto non augusti Eamdem gratiam domui in Toble sicut a dicto sibi comite concessa est nos quoque indulgemus