Charter Document - 04050073
Charter Number: | 04050073 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1234 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
H dei gratia Romanorum rex et semper augustus Universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum omnibus esse notum volumus quod in solempni Vrankeneuorde curia nostra plerisque imperii principibus nobis assidentibus abbate sancti Galli sententiam dictante a nobis sententialiter fuit diffinitum quod nullus a nostra regia maiestate vel alia iudiciaria auctoritate proscriptus vel a domino papa et alio iudice ecclesiastico excommunicatus a domino suo habet ius feodum petendi cum excommunicatus ad actus legitimos non sit admittendus Dat Vrankeneuorde IIII id febr indicione VII