Charter Document - 04050071

Charter Document - 04050071


Charter Number: 04050071
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1233
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius + episcopus servus servorum dei Dilectis filiis [] abbati et conventui monastelrii de Wittingen Cistertiensis ordinis Constantiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri Ex parte siquidem dilecti filii Henrici de Rapresewilare militis vestri monasterii fundatoris fuit a nobis humiliter postulatum ut cum idem cenobium ipsum de consensu venerabilis fratris nostri [] Constantiensis episcopi diocesani loci in proprio fundo construxerit villa de Witingen hominibus eius possessionibus et redditibus necnon et iure patronatus ecclesie ipsius ville ad ipsum spectantibus cum bonis aliis eidem concessis intuitu pietatis quod ab eo factum est in hac parte confirmare vobis auctoritate apostolica dignaremur Nos igitur supradicti militis devotis precibus inclinati villam et ius patronatus prefata que idem dicto monasterio vestro antequam vestri ordinis instituta susciperet in eius fundatione dicitur contulisse sicut ea omnia iuste ac pacifice optinetis vobis et per vos sepefato monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatoram Petri et Pauliis apostoloram eius se noverit incursurum Dat Anagnie id martii pontificatus nostri anno sexto