Charter Document - 04050067

Charter Document - 04050067


Charter Number: 04050067
Cartulary Title: Chartularium Sangallense III [St. Gallen]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1232
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ne gestarum rerum noticia processu temporis evanescat aut pereat prudentum virorum sollertia solet eam litteris eternare Cum itaque summum in omnibus rebus bonum sit iusticiam colere et sua cuique iura servare et non solum in subiectos verum etiam in ecclesias nichil quod iniuriosum sit sive presumptuosum fieri immo diligenter quod equum est custodiri inde est quod nos videlicet comes Hartmannus de Kiburch et nepos eius Hartmannus et Rodolfus advocatus de Rapreswilre notum facimus omnibus tam futuris quam presentibus quod cum ecclesia Fauariensis quoddam prediolum in villa Obirinwesin situm possideret venerabilis abbas Fauariensis Ludewicus ad instantiam et petitionem nostram idem prediolum nobis dedit et commutavit Nos quoque de prediis nostris que ad nos iure hereditario devenerunt recompensationem fecimus equipollentem et dedimus eidem ecclesie in bonis ville nostre Nidirinwesin tam in agris quam in pratis in loco qui dicitur Vrone Matte et in alio loco qui dicitur Insula medietatem videlicet eiusdem Insule Insuper ut predicta Fauariensis ecclesia in hac commutatione indempnis esset ex habundanti non solum ut non teneremur obnoxii peccato in hac parte verum etiam ut dicta ecclesia communionem orationum suarum quasi ex debito teneretur in perpetuum inpertiri nobis dicto abbati et ecclesie XVI marcas argenti contulimus et duo domicilia cum edibus in eis consistentibus cum omni libertate ac quiete possidenda in perpetuum eadem domicilia atque domos et homines in eis habitantes si nostre iurisditionis non fuerint ab omni exactionis et inquietationis genere perpetualiter eximentes excepto quod in munitionibus et vigiliis sorte ad eos perveniente suum prestabunt subsidium Si vero aliquis hominum nostre iurisditionis in eisdem locatus fuerit ab eo servitia sicut ab aliis nostris hominibus exigemus Preterea dictam ecclesiam exemimus in perpetuum a quodam telloneo quod in transducendis eius victualibus hactenus solvebatur volentes ut omnia bona sua tam Muro quam Wesin et per omnem terram nostre iurisditionis nullo requisito ab eis telloneo libere transvehantur Ne autem predicte Favariensi ecclesie a nostris successoribus aliqua possit in posterum subori calumpnia presentem paginam sibi duximus super hiis omnibus sigillis nostris roborandam Testes huius rei sunt Hermannus sacerdos Fauariensis Hugo de Vilingen diaconus Fauariensis Swicherus plebanus de Vazzis Albertus plebanus de Benchin Walterus plebanus de Ovtis Olricus miles de Wezzinchon Gerungus de Chemjtun Hermannus de Landinberch Walterus de Shalchon Albertus Shorandus miles Rvodigerus de Regazio miles Henricus camerarius Chonradus de Regazio Beriwigus et frater eius Rodolfus de Quarto Minjgo dictus Chobilare Petrus de Rapreswilre Petrus de Clavenna Hugo de Stege Rodolfus et Chuono et Rihwinus filius eius et alii multi Act Wesin anno incarnationis MCCXXXII mense aug V kaln septembris indict V