Charter Document - 04050064
Charter Number: | 04050064 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos de Wartenberc fratres Chvonradus et Henricus notum fieri cupimus tam presentibus quam futuris quod Volricus miles de Swarzenbach cognomine Hundesrukke tenebat in feodo a nobis quoddam predium nostrum in Tieringeshart ipse solus et nullus secum nec aliquis preter eum cuius predii proprietatem dominium et potestatem et quicquid iuris in eodem habebamus contulimus ad petitionem Volrici prepositi et Alberti dilecti nostri de Walpurc ecclesie Augensi nulla remunerati remuneratione nisi sola divina Poteramus enim hoc ei libere conferre quia libere nostrum fuit et ad nullum spectabat illud ius proprietatis nisi ad nos Ne vero a memoria hominum recedat ubi hec donatio facta sit locum et testes et diem volumus nominatim exprimere in quadam feria sexta quando episcopus habebat placitum in choro Constantiensi multis presentibus et precipue istis Bertholdo monacho nepote nostro de Salem et fratribus suis Alberto et Henrico de Bussenanc militibus et Bertoldo de Burgelon et Henrico de Guttingen militibus Ut autem hec omnia sicut prelibata sunt indubitanter credantur et de cetero firma et rata permaneant sigillo domini nostri abbatis sancti Galli cui linea consanguinitatis in tantum attinemus quod avunculi sui vocamur presentem paginam communire fecimus Dat apud sanctum Gallum III idus iulii