Charter Document - 04050060
| Charter Number: | 04050060 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1229 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine dei eterni amen Quia per inobedientiam primi parentis in tota propagine memoria cum cum ceteris gratuitis est sauciata relligiosi placuit antiquitati facta honestorum litterarum munimine roborari Quapropter ego Diethalmus comes de Tokenburc notum facio omnibus legentibus pro remedio tam mei quam meorum ecclesiam partem in Bollingen cum iure dotis et decimarum et hominum consensu uxoris et filiorum meorum fratribus in Ruti deo et eius genitrici servituris me donasse Ut igitur hec nostra donatio a nullo valeat perturbari presenti scripto et sigilli nostri impressione decrevimus perhennari Testes R advocatus de Raprehts Burcardus de Wengiv Volricus de Wecic Vol de Landenberc H de Oberewang Vol ab Eke B de Lobio R de Edanchswil et omnes cives in Vzenah abbas de Uischin R vicarius in Vzenah et alii plures Actum est anno XXIX
