Charter Document - 04050051
Charter Number: | 04050051 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Sangallense III [St. Gallen] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis C dei gracia Constanciensis epicopus omnibus fidelibus imperpetuum Quoniam singulis fragilis est memoria et rerum gestarum veritas oblivioso tractu temporis evanescit ea que geruntur in tempore scripturarum beneficio perennantur Noverint igitur tam posteri quam presentes quod cum Diethelmus comes senior de Toggenburck ac filius ipsius Diethelmus pro suo parentum suorum remedio peccatorum hospitali Ierosolimitano XXX mansus cum omni integritate ac libertate contulissent perpetuo possidendos Diethelmus Bertoldus Krafto Rudolfus filii Diethelmi prefati comitis iunioris donacionem factam hospitali memorato infirmare pro sue voluntatis arbitrio sunt conati Postmodum vero ne effectus donacionis prelibate ab ipsis filiis Diethelmi iunioris comitis maliciose ac indebite quassaretur mediante Diethelmo patre puerorum tandem hinc inde consilio ac concensu ministerialium talis composicio intervenit Frater Burchardus magister hospitalis in Buobinckon pueris antedictis ac patri ipsorum predia hospitali collata curtim in Gampen Honvere Landelswalt Wise Marrewiler Buoch Langenowe Guottissedil Stettevurt Ebinholtz Einoede Lutewiler et Affeltrangen restituit intre centum marcas argenti eisdem superaddens Deinde tam pater quam filii supradicti ac avus ipsorum curtem in Tobel et ecclesiam ipsius ville parrochialem cum omni iure integritate ac libertate hospitali prefato cessante contradictione cuiuslibet contradiderunt hoc addentes ut quicumque hominum ipsius ecclesie tunc temporis bona eiusdem excolerent vel inhabitarent a iugo advocacie ab ipsis imperpetuum sint exempti Si qui autem hominum ecclesie eiusdem ex tunc supervenerint ad bona ipsi hospitali collata inhabitanda seu eciam excolenda tandiu a servicio addvocacie inmunes habebuntur quamdiu in bonis hospitali collatis residebunt Preterea quicumque fidelium eorundem in quibus iidem habent proprietatem possessio vero ipsorum feodaliter transit ad fideles quantum deus inspiraverit conferendi prefato hospitali eidem facultas libera est collata Ministralibus eciam ac hominibus ipsorum de rebus propriis sive de bonis que in modum feodi possident ab ipsis quorum proprietas spectat ad dominos antedictos hospitali memorato licet quantum placuerit errogare Insuper mulieres quarum servitus proprietatis cedit dominis supradictis si contraxerint cum ominibus hospitalis eidem cedunt taliter generati e converso si mulieres hospitalis contraxerint cum hominibus quorum ius proprietatis spectat ad dominos prelibatos pueri in servitute ipsorum remanebunt In omnibus supradictis quidquid iuris habuit vel habere videbatur quoad vitam suam uxor Diethelmi comitis iunioris id totum filiis suis contulit memoratis qui predicto hospitali iure plenario illud libere erogaverunt Ad hec extitit ordinatum ut duo sacerdotes et unus minoris ordinis in ecclesia Tobel a fratribus ipsius hospitalis famulatum devotum inpendant domino In eadem eciam ecclesia ob reverenciam et libertatem loci perpetuo conservandam dicti comites sibi et posteris suis sepulturam liberam elegerunt Ut autem factum donacionis huius de certo in dubium nullatenus revocetur presens scriptum tam nostro quam Diethelmi comitis sigillis duximus roborandum Acta sunt hec in cimiterio Livtensburck coram multis quorum nomina sunt subscripta anno dominice incarnacionis MCCXXVIII indiccione I Testes autem sunt hii Lutoldus clericus de Glateburck Berhtoldus decanus de Sirnach Wernherus plebanus de Wile Burchardus clericus de Mogelßberc Albertus de Bussenanc Eberhardus et Waltherus fratres carnales de Bichelnse Volricus de Wiltperc Livtoldus de Glateburck Livtoldus de Lapide Heinricus de Iberch Spiche de Joneßwyler Heinricus de Bruneberc Leo de Hvckenriet Bertoldus de Lobio Diethericus de Mvnchewyler Bertoldus de Walterholtz Cuonradus de Vilmarsperc Volricus de Egge Burchardus et Jacobus fratres de Buchinßwiler Chuno de Buches Volricus de Lamprechtzwyler Arnoldus de Walferys Eppo de Secinchon et filius eius Heinricus de Edelolßwyler Heinricus de Oetinßwiler Vlricus de Cheschegge Chuonradus Fantelinus et frater eius Heinricus de Lomeizß milites Diethericus Volcnandus Ruodolfus Waltherus fratres de Domo Buggo filii Lutoldi burgenses de Liehtvnsteige burgenses de Vchena et alii quam plures